Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 8

33.17 nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem umquam atrociorem fuisse in eos, qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos multaret; capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse. nunc ducibus populi Romani,
33.18 quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.
33.19 quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque?
33.20 quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia,
33.21 victoria, supplicationibus ac gratulationibus esse, eum, propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis baud haud frustra advocates! aduocatos. quo id animo exercitum,
33.22 qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore!
33.23 haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et conplexus complexus filium plurimis cum lacrumis agebat.
34.1 stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme