Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 8

32.11 Fabius fidem militurn militum inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.
32.12 inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi preces, alibi minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;
32.13 extrema contio et circa Fabium globus increpabant incleinentem inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat;
32.14 legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:
32.15 satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti earn eam iniungeret ignominiam.
32.16 cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius;
32.17 neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.
32.18 postremo, ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.
33.1 his Yocibus uocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme