Book 8
32.3
tum dictator “quaero” inquit “de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse?
32.4
itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda, ne quid dubiis dis agerem?
32.5
simul illud, quae dictatori religio inpedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse? sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
32.6
quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus conferre?
32.7
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
32.8
ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas. accede, lictor.”
32.9
Adversus aduersus quae singula cum respondere baud haud facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret,
32.10
tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.