Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 8

20.3 Nondum nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit haud ferme uinquam unquam neglecta patribus. extemplo igitur consules novi L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius eo ipso die, kal. Quinctilibus, quo magistratum inierunt, conparare inter se provincias iussi et Mamercinus, cui Gallicum belluim bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia; quin opificum quoque vulgus et sellularii,
20.4 minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; longius discedi,
20.5 ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis. Duplex duplex inde fama est;
20.6 alii vi captain captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii, priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in dicionem consulis caduceum praeferentes permississe permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
20.7 senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulein consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido inposito ad triumphum accersit; Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari. aedes eius,
20.8 quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda; quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme