Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 8

1.9 quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis, ut Campani, venissent et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani numquam amicos,
1.10 qui nec, ut Samnites, in pace amicitiam nec, ut Campani, auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani nec in dicione essent.
2.1 cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit:
2.2 nec, quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum Romanum stetisse, nec contradici, quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
2.3 quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi, quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
2.4 foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul, ut tempus indutiis daret, quoad legati redissent. Samnites copiis iisdem,
2.5 quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae;
2.6 tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est; dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est.
2.7 ne Campani quidem — adeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat — his se armis abstinuere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme