Book 8
9.12
evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est, ibi baud haud secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
9.13
simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;
9.14
nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum expectabant.
10.1
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitude multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrumis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset,
10.2
paulipser paulisper addubitavit, an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet.
10.3
qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt; qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent vi tamen hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem,
10.4
tur tum consul triariis “consurgite nunc” inquit “integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte occubantis.”