Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 7

39.14 vim adhiberi ac metum placuit. itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium, aut imperium atque honorem aut, ubi restitaret, mortem, ni sequeretur, denuntiantes, in castra pertraxerunt.
39.15 imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent.
39.16 suo magis inde impetu quam consilio ducis convulsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae, quae nunc Appia est, perveniunt;
39.17 issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et nagistrum magistrum equitum L. Aemilium Mamercinum.
40.1 ubi primurn primum in conspectum ventum est et arnna arma signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit.
40.2 nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia:
40.3 Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus, omnes caritate cives, praecipue milites et ante alios suum exercitum, conplexus. complexus. is ad conloquium processit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme