Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 7

12.12 his consiliis dictator bellum trahebat gravemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per consules geri bellum:
12.13 electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat. eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros;
12.14 inmiscerique militibus centuriones, nec in circulis modo fremere, sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi, atque in contionis magnitudinem crescere turba et vociferari ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur; verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute eius dignum esset.
13.1 septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior.
13.2 is praecedens militur militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium,
13.3 imperiis oboedientissimum militem, “si licet dicere, dictator,” inquit “condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me, ut suam causam apud te agerem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme