Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 6

6.3 res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis, Q. Servilius Fidenas sextum, L. Quinctius Cincinnatus, L. Horatius Pulvillus, P. Valerius.
6.4 Principio principio anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam misisse ad id bellum,
6.5 eo abnuentis publicum fuisse consilium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare, ubi vellent. Desierant desierant iam ulla contemni bella.
6.6 itaque senatus dis agere gratias, quod Camillus in magistrate esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse, si privatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat,
6.7 in viro uno esse, sibique destinatum in animo esse Camillo submittere imperium, nec quicquam de maiestate sua detractum credere, quod maiestati eius viri concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus, confusus animo, gratias egitX egit.
6.8 ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se dictatorem iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis eius ordinis, maxumum tam honorato collegarum obsequio iniungi.
6.9 itaque si quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum, ut tanto de se consensu civitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. quod ad bellum atque Antiates attineat,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme