Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 6

5.3 criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas;
5.4 nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi, antequam omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi plebi fore. haud magno opere plebem moverunt
5.5 et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eandem exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum vires non tssent. essent. In in civitate plena religionum,
5.6 tune tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus.
5.7 hie hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium, C. Cn. Cornelium, C. Cn. Sergium, L. Aemilium iterum, L. Menenium, L. Valerium Publicolam tertium creat. ii ex interregno magistratum occepere.
5.8 eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis. tribus quattuor ex novis civibus additae: Steliatina, Tromentina, Sabatina, Amiensis; Arniensis; eaeque viginti quinque tribuum numerum explevere.
6.1 de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri, quam fuerat.
6.2 et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme