Book 6
42.11
prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit, cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex patribus creando.
42.12
ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus cum dignam ear eam rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando umquam alias, deum inmortalium fore, ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur,
42.13
recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuvenibus se id honoris deum inmortalium causa libenter facturos, ut aediles fierent.
42.14
quibus cum ab universis gratiae actae essent, factum senatus consultum, ut duoviros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.