Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 6

40.4 quorum alterum neque nego neque infitias eo, nos, ex quo adsciti sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse, ut per nos aucta potius quam inminuta maiestas earum gentium, inter quas nos esse voluistis, dici vere posset;
40.5 illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro universa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in magistratibus, quod incommodum plebi esset, scientes fecisse, nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem fuerint, vere referri posse.
40.6 an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus, sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam,
40.7 reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos si dis placet tribunos, tantum licentiae novem annis, quibus regnant, sumpsisse, ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse?
40.8 “sub condicione” inquit “nos reficietis decimum tribunos.” quid est aliud dicere “quod petunt alii, nos adeo fastidimus, ut sine mercede magna non accipiamus?” sed quae tandem ista merces est,
40.9 qua vos semper tribunos plebis habeamus? “ut rogationes” inquit “nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme