Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 6

35.4 creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, id, quod superesset, triennio aequis pensionibus persolveretur; alteram de modo agrorum,
35.5 ne quis plus quingentas iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur, — cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent. Omnium omnium igitur simul rerum,
35.6 quarum inmodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes conparaverunt.
35.7 qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis ne recitari rogationes nec sollemne quidquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.
35.8 iamque frustra saepe concilio advocato cum pro antiquatis rogationes essent: “bene habet” inquit Sextius; “ equando quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.
35.9 agite dum, comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo, ne iuvet vox ista “veto,” qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.” Haud haud inritae cecidere minae;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme