Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 6

18.15 vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea, quae vultis.” inde de regno agendi ortum initium dicitur;
18.16 sei nec cum quibus nec quem ad finem consilia pervenerint, satis planum traditur.
19.1 at in parte altera senatus de secessione in domum privatam plebis, forte etiam in arce positam, et inminenti mole libertati agitat.
19.2 magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum hostem, sed unius iactura civis finiat intestinum bellum.
19.3 decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus, ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
19.4 tum tribuni consulari potestate tribunique plebi — nam ei, quia eundem et suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant — hi tur tum omnes, quid opus facto sit, consultant.
19.5 cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occureret, earn eam autem ingentis dimicationis fore appareret, turn tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: “quid patrum et plebis certamen facimus,
19.6 quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet? quid cum plebe adgredimur eum, quem per ipsam plebem tutius adgredi est, ut suis ipse oneratus viribus ruat? diem dicere ei nobis in animo est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme