Book 5
48.8
tur tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur, inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum, regulum Gallorum, conloquio transacta res, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.
48.9
rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis adlata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius auditaque intoleranda Romanis vox: vae victis.
49.1
sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
49.2
cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat ear eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistrate facta esset, denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant.
49.3
suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque, non auro recuperare patriam iubet in conspectu habentis fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
49.4
instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit.