Book 5
16.3
inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in agrum Romanum cohortes expedites mittunt: aut enim passuros inultam ear eam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.
16.4
Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.
16.5
A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu — etenim ab tribunis plebis inpediebantur — , sed prope omnium voluntariorum, quos adhortando incitaverant, coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere.
16.6
multos mortales obtruncant, omnes exuunt inpedimentis et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur.
16.7
biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita — erant autem ea pleraque hostium ipsorum — sub hasta veniere, quodque inde redactum, militibus est divisum. Cetera cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque
16.8
Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi vatis: “Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis extingues;
16.9
tur tum tu insiste audax hostium muris memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his, quae nunc panduntur, fatis victoriam datam.