Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 45

6.7 pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios,
6.8 qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
6.9 ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus.
6.10 tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans.
6.11 in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est;
6.12 extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate cum esse et adduci sciret.
7.1 secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit.
7.2 non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, † tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme