Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 45

9.4 Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa.
9.5 superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;
9.6 Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragravit.
9.7 tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
10.1 victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit.
10.2 C. Popilius, qui Deli in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit,
10.3 ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet.
10.4 cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt — iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat — orantes, ut Rhodum deveherentur:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme