Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 44

5.8 paulo plus septem milia eo die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
5.9 nocte ad modicam planitiem pervenerunt; nec, quam infestus is locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
5.10 postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit.
5.11 tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant.
5.12 quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra peditum, quorum pars maior tumulos tenebat.
5.13 ibi pedes tendebat. vallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.
6.1 lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme