Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 44

45.12 horum ferocia vocem Euandri clausit. rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit.
45.13 Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.
45.14 ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt;
45.15 ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
46.1 Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu,
46.2 simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset.
46.3 inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.
46.4 consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme