Book 44
26.5
venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque, quae viae propinquae sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset.
26.6
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvom auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
26.7
ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens.
26.8
eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora — Paeoniae is locus est — castra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant.
26.9
haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent,
26.10
illud, quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset.
26.11
cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, “abi, renuntia ergo” inquit “regi, nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.”