Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 41

28.8 eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.
28.9 re publica felicissume gesta atque liberatis sociis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam redit.
28.10 cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.” Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.
28.11 munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.
← Previous 39 / 39

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme