Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 41

27.3 consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.
27.4 legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti fuit adventus consulis; neque aliud, quod ageret in provincia, cum habuisset, Romam redit.
27.5 censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam aedilibus praetoribusque praebendam;
27.6 et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis dam, et metas trans et caveas ferreas, per quas intromitterentur feriis in monte Albano consulibus, et clivom Capitolinum silice sternendum curaverunt,
27.7 et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
27.8 et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt.
27.9 et intra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt, et † eo publico ab aede Veneris fecerunt.
27.10 iidem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme