Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 40

7.4 ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcattur. mulcatur.
7.5 huius rei ignarus Demetrius “quin comisatum” inquit “ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?” ones omnes ire se conclamarunt praeter eos,
7.6 qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.
7.7 nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire.
7.8 etsi causa apparebat — nam ab iis pulsatum convivam suum audierat — , infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.
7.9 Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.
8.1 postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme