Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 40

44.8 Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle.
44.9 vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Iovi optimo maximo et aedem equestri Fortunae sese facturum: in earn eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.
44.10 ludi decreti, et ut duumviri ad aedem locandam crearentur. de pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, quam quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset;
44.11 neve quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret adversus id senatus consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset.
44.12 decreverat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui graves non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.
45.1 hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit.
45.2 itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instanrataeque instaurataeque sunt ex decreto pontificum.
45.3 eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam;
45.4 muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme