Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 40

23.7 qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi.
23.8 deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.
23.9 itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.
24.1 Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant.
24.2 nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret.
24.3 ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeurm Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.
24.4 digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est,
24.5 ad quod celebrandurn celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum. poculo epoto extemplo sensit,
24.6 et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme