Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 40

15.12 si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.
15.13 ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui.
15.14 rtrum utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear.
15.15 quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo.
15.16 ego enim ut me mihi tibique serves, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sangumem sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?”
16.1 dicenti haec lacrimae simul spiritur spiritum et vocem intercluserunt.
16.2 Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nee nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando,
16.3 ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat. Consules consules ambo in Ligures,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme