Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 4

34.5 iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicavit die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
34.6 classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tur tum aliquanto,
34.7 ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum adpetivere.
35.1 insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A. Sempronium Atratinum, L. Quinctium Cincinnatum, L. Furium Medullinum, L. Horatium Barbatum.
35.2 Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et ab seditionibus urbanis otium fait. fuit.
35.3 annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello voti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere.
35.4 tribuni consulari potestate erant Ap. Claudius Crassus, Sp. Nautius Rutilus, L. Sergius Fidenas, Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius fait. fuit.
35.5 post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt obiurgantium multitudinem, quod admiratione eorum, quos odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret servitio

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme