Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 4

24.3 tur sint dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
24.4 contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram.
24.5 grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere. se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris censura esset.
24.6 consensu ingenti populi legem postero die pertulit et “ut re ipsa” inquit “sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.” Deposito deposito suo magistratu,
24.7 inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.
24.8 quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censurae ins ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme