Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 39

7.1 in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim pondo, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
7.2 et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex in pedites dedit;
7.3 multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphurn triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
7.4 sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt;
7.5 quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur. vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt.
7.6 Per per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt.
7.7 ex iis litteris cogniturn cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit. Ludis Romanis eo anno,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme