Book 39
39.6
deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere.
39.7
patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur.
39.8
agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus iihil, quod se indignum esset, facturum. medio respVonso responso spemn ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
39.9
comitiis acrius etiai etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum
39.10
et pertinaciam petentis crescere et favorein favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum niilh! nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.
39.11
coutione contione advocata cum egisset consul, ne turn tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tailto tanto studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere: