Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 39

26.7 insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimls nimis avide meram haurientes libertatem:
26.8 ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.
26.9 elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.
26.10 et cum fremitus post earn eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.
26.11 consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent.
26.12 si suum munus qui dedissent adimere velint scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos.
26.13 nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.
26.14 causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
27.1 inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme