Book 39
16.13
vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.”
17.1
recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset.
17.2
qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei lasiorem laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam pellet.
17.3
edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa rendidisse vendidisse neve emisse vellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuvaret fugientes. Contione contione dimissa terror magnus urbe tota fuit,
17.4
nec noenibus moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est.
17.5
multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. quidam ex iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt.
17.6
coniurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opicernium Opiternium et Minium Cerrinium Campanum: