Book 39
12.4
expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.
12.5
hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset.
12.6
tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. iam id ipsum consul laudare,
12.7
quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret.
12.8
neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.
13.1
mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et earn eam primo orare coepit,
13.2
ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse.
13.3
hic Postumius accensus ira turn tum quoque ait ear eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.
13.4
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset,
13.5
magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
13.6
itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.