Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

60.7 tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium.
60.8 in bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit. neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae damnatus fuerat.
60.9 collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet ear, eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat.
60.10 nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in praetorem et consilium eius et accusatores.
← Previous 85 / 85

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme