Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

56.9 qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribdis tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.
56.10 haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse.
56.11 sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat, ut increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
56.12 castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni;
56.13 prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret,
57.1 haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur.
57.2 huic Graccho minorem ex duabus fiiis — nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat — nuptam fuisse convenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme