Book 38
46.11
et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari.
46.12
vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; nium num senatum quoque de bello consuli non placet?
46.13
non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum geri?
46.14
modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen perseverantil)us perseverantibus vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt.
46.15
merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphumn triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.”
47.1
talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: “tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, patres conscripti;
47.2
quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus eseet, esset, viderentur parati esse;
47.3
ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque victoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, adversarios habeo.
47.4
L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent,