Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

43.10 patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?
43.11 nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est.
43.12 itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum M. Fulvii;
43.13 ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.”
44.1 cum Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tenipus tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;
44.2 nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.
44.3 captata occasio est, cum Cum aeger forte Flamniiiis Flaminius abesset, et referente Aelnilio Aemilio senatus consultum factumi factum est,
44.4 ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;
44.5 signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum Cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.
44.6 neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme