Book 38
36.7
utraque res impetrata. de Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut iis suffragii latio — nam antea sine suffragio habuerant civitatem — esset.
36.8
huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus velit,
36.9
impertire, destiterunt incepto rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primuni primum ex Valerio plebiscito censi sunt.
36.10
M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. censa sunt civium capita CCLVIII CCCXVIII. lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.
37.1
hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem prinlum, primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentiblisque, gentibusque, (juae quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant.
37.2
et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho.
37.3
tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantis inferret.
37.4
itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum miodo modo venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant.