Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

32.5 utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.
32.6 Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt.
32.7 Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse;
32.8 Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores.
32.9 essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Romanos tur tum gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita perplexur perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent,
32.10 et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.
33.1 qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit,
33.2 legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis,
33.3 et illos nihil indicta causa passuros. silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent.
33.4 ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam eorunm eorum ad rem publicam censebant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme