Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

31.3 ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, baud haud dubie arma extemplo capturi fuerint.
31.4 maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperils imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
31.5 furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum,
31.6 ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
32.1 id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur,
32.2 hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a maria mari fines eorum vastati.
32.3 hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.
32.4 magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme