Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

20.10 equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint.
21.1 Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt,
21.2 eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces;
21.3 signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur,
21.4 ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvarfte, adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad amplitddinem amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
21.5 nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat.
21.6 saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.
21.7 sagittis glande iaculis incauti et ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme