Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

18.7 inde consul, ut qui iam ad hostis perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. et contineutibus continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen venisset,
18.8 pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim praebet.
18.9 transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
18.10 accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit.
18.11 postero die ad Gordium pervenit. id baud haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium.
18.12 tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere.
18.13 id tur tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium invenerunt.
18.14 ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme