Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 38

9.13 Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;
9.14 nihil praeterea tactum violatumve.
10.1 profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium — viginti duo milia ab Ambracia abest — castra posuit.
10.2 eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, venerunt. inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur,
10.3 C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum.
10.4 Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur movisse;
10.5 qui vulgata similitudine, maria mari tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolbrum, Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme