Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 37

25.1 magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum;
25.2 et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;
25.3 Pamphilidam cum quattuor navibus tectis ad earn eam classem, quae circa Patara erat, miserunt.
25.4 Antiochus non civitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat:
25.5 venire eos ad omnia regna tollenda, ut nullutn nullum usquam orbis terrarum nisi Romanum imperium esset;
25.6 Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis velut continens incendium pervasurum;
25.7 ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset.
25.8 his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit:
25.9 regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse;
25.10 et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus parem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme