Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 36

36.3 per idem fere tempus aedes Matris Magnae Idaeae dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat.
36.4 locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicavit ear eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
36.5 item luventatis Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
36.6 voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor earn eam faciendam locavit M.
36.7 Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.
37.1 principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M’. Acilio, manente adhuc Romae P.
37.2 Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est. eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt.
37.3 Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Menturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme