Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 36

34.4 tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
34.5 confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim QLinctium Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret.
34.6 et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, “ futrum utrum fefellit” inquit “te,
34.7 M’. Acili, quid agatur, an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem periinere pertinere censes?”
34.8 erexerat expectatione consulem; et “quin expromis” inquit, “quid rei sit?” tur tum Quinctius “ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere,
34.9 cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere?
34.10 atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.”
35.1 adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme