Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 36

2.15 ueteres veteres naues naves , quae in naualibus navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios nauales navales libertinos legeret.
3.1 legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret solveret populus Romanus.
3.2 adeoque in apparatum curamque eius belli ciuitas civitas intenta fuit,
3.3 ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neue neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent.
3.4 in comparanda impigre classe C. Liuium Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.
3.5 nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decreuit decrevit uacationem vacationem rei naualis navalis eis colonis non esse.
3.6 Ostia et Fregenae et Castrum Nouum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de uacatione vacatione certarunt.
3.7 consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari;
3.8 et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme