Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 35

40.8 ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
41.1 iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat;
41.2 itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est.
41.3 decrevere, ut consulibus Italia et quo senatus censuisset — ear iam esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant — provinciae essent.
41.4 cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.
41.5 eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset.
41.6 item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae, urbanaque et inter civis ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Bruttii, tertia classis, ut navigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior.
41.7 imperatum praeterea L. Quinctio consuli est, ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum praetori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt.
41.8 aedes duae lovis Iovis eo anno in Capitolio dedicatae sunt; voverat L. Furius Purpurio praetor Gallico bello unam, alteram consul; dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. —

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme