Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 35

5.3 equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.
5.4 haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum;
5.5 et . caesos permultos esse et, qui supersint, partim labore partim metu remisisse ardorem pugnae. legionem alteram ex duabus, si videretur, summitteret, priusquam ignominia acciperetur.
5.6 secunda missa est legio, et extraordinarily extraordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset.
5.7 et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus Gallorum corpora; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum.
5.8 quod ubl ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
5.9 haec procella equestris primo confudit et turbavit, deinde dissipavit aciem Gallorum,
5.10 non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur.
5.11 consul obtestabatur milites, ut paulum adniterentur; victoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantis viderent, instarent; si restitui ordines sivissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme